141
PARS I.
8.
omnia in ipsum siue cum ipso conuer¬
tunt, admiscentur, & (ut ita loquar,
amalgamantur, ergo sequetur illa
esse ipsius substantiae. Quod autem
haec inter se differant natura, pro¬
portione Mercurij, & sulphuris,
quae illis insunt, efficitur. Nam pri¬
mùm, substantia Mercurij & sulphu¬
ris certa proportione commixta per
longam & temperatam decoctionem
in uisceribus terrae mundae (ueluti
foetus in matrice, in secundinis aut
[GR]χορίῷ[/GR]) recte inspissata & fixa cum
humore radicali non corrumpente,
perducta ad solidum, fit aurum, quod
fundi & extendi facilé potest, quasi
filius & per fectissimum metallum na¬
turae. Etsi aliquantulum commix¬
tio argenti uiui mutata à perfecti¬
one fuerit, fit argentum, tanquam
filia, ignobilior fratre auro: cui ni¬
hil deest, quàm pauca fixatio, color
& pondus, quod masculus non na¬
tus sit. Itaque aurum dicitur corpus
metalli¬