141
PARS I.
16
corruptione. Et notandum, gene¬
rationem unius, esse destructionem
alterius: nunc, qui nouit aurum con¬
uertere in argentum, scit etiam ar¬
gentum transmutare in aurum: ideo
quia sulphur non adurens album
potest per maiorem digestionem
effici sulphur rubeum, cum accep¬
tio citrini caloris, nihil aliud sit, quam
completa digestio, & albedo, nigre¬
dinis ablatio. Calor agens in humi¬
do, efficit primò nigredinem, & in
sicco, candorem, in candido tandem
citrinitatem. Haec calcinando plum¬
bum facilè experiri possumus. Nam
cùm calcinando intimur ipsius ani¬
mam extrahimus, statim ab initio
transfiguratur in cinerem nigrum,
mox in album, ultimò in rubeum
aut citrinum. Sic etiam sulphu¬
ris albi & rubei ratio est habenda,
quod itidem iuxta diuersimodam con¬
coctionem operatur. Idcirco asse¬
ruere, omni argento inesse sulphur
album,