141
ROSARII.
41
in esse putet, tamen ualde ipsos im¬
proprie hanc probare sententiam
adseuero: Quoniam oleum, id est
aërem, tincturam efficere, &
quam rem solummodo mundiorem
facere, exemplo commonstrabimus.
Si pannus submergatur in aquam, de¬
inde extrahatur, exsicceturque, Est
quidem mundatus, & magis ablu¬
tus, sed conseruat sibi colorem, quem
prius continebat. Contrà, pannus
intinctus oleo, tincturam quandam
ex potestate ignis & aëris, quae ip¬
si inest suscipit, hancque tinctionem,
ualde difficile quis auferet, nisi per
aquam & ignem, hoc est mundando
& exsiccando: Aqua igitur est spiri¬
tus extrahens talem animam à cor¬
poribus, cùm autem anima sic ex
ipsis corporibus sit extracta, tunc
permanet in spiritu: quia is factus
est sedes huius animae. Anima illa,
est tinctura soluta in spiritu con¬
tenta, ceu tinctura (textoris aut
C 5