193
PHILIP. VLSTADII NORICI.
7
mnis excessus et defectus, uel noceat, uel
certe non proficiat. Certe omnis sermo
si sit breuior quàm oportet, obscurat in¬
tellectum: si longior, difficilis erit retentio¬
nis, & obliuionem inducet. In omnibus
ergo medium laudabile est: extrema au¬
tem, ut in plurimum, sunt uituperabilia.
Potuissemus utique magnis uerborum am¬
pullis auidum lectorem irretire, atque di¬
straherè, quum apud innumeros medicos
copiosissimam syluam hac de re habeamus.
Sed medius fidius multo satius, meliusque
uidebatur pauca scribere, & haec quidem
commoda atque utilia, quae etiam magis iu¬
uabunt, atque proderunt, quàm immensa uo¬
lumina. Saepe utique alimenta quae minus
sufficiunt, auidius sumuntur, diuo Gre¬
gorio super Ezechielem teste. Si autem
ei qui multa ferre non potest, uerbum tra¬
himus longius, citissime ad nauseam fasti
diumque eum deducimus. Quocirca quantum
ad rem attinet, succinctim & breuiter
mnia enucleabimus. Accidit aliquando
propter enormia nostra peccata, ut deus