193
Aqua cam¬
phorata.
Alia aqua
campho¬
rata.
PHILIPPI VLSTADII NORICI
pestilentes flant uenti, & contingeret ni¬
uem montanam subsequi uentum: talis
uentus est maximopere eligendus, & in
habitaculum recipiendus. Quo autem pa¬
cto aër corruptus debeat corrigi & pu¬
refieri, in praecedentibus diximus. Tamen
quum uaria uarijs placeant, quomodo lin¬
teamina & parietes debeant irrorari cum
aquis odoriferis, edocebimus.
DE AQVIS IRRORANDIS,
CAPVT XVIII.
Folia, herbae, & fructus, quae in cani¬
stris ponuntur, siue etiam linteami¬
na possunt irrorari à diuitibus cum aquis
odoriferis, quarum permixtio haec est: Re¬
cipe aquae rosarum libram unam, aceti opti¬
mi uncias treis, pulueris trociscorum de
sandalis utrisque ana dragmam unam, cam¬
phorae dragmam semis, misceantur omnia
insimul, & super lintea aspergantur. Vel
fac hoc modo: Recipe aquae rosarum, uel
uiolarũ, uel florum nenufaris libram unam, ace¬
ti boni uncias duas, uini maluatici mu¬
scatel¬