193
DE EPIDIMIA TRACTATVS.
46
bro graduum ait, maximam eam habere
uim contra uenena, & putorem oris am¬
putare: uentositates dissoluit, & confert
morsui uenenoso. Sole uero lucente, &
tempore claro, poteris causa recreandi spi¬
ritum deambulare in hortis, pratis, mon¬
tibus & riuulis: tamen à stagnis & locis
palustribus caue, quia communiter intoxi¬
catio aëris ex pestilenti uaporum circa sta¬
gna ebullitione oritur.
DE POMIS AMBRAE,
CAPVT XIX.
Aestate res fragranteis frigidas te¬
cum portabis, sicut sunt rosae, uio¬
lae, poma recentia, pira, sandali, puluis flo¬
rum nenufaris, citrangulorum, corticis ci¬
tri, florum maioranae, hyssopi, rhutae, &
lia huiusmodi: & si forsan non poteris hye¬
me habere flores uel herbas odorantes:
accipe spongiam subtilem, in qua pona¬
tur de aceto mixto cum aqua rosarum, uel
uiolarum. Aliquando etiam odoretur uri¬
na hirci, & quanto saepius odores permu¬