193
Dosis prae¬
dicti ele¬
ctuarij.
PHILIPPI VLSTADII NORICI
iunge radicis angelicae, pinpinellae, ze¬
doariae, camphorae, tiriacae bonae ana par¬
teis aequaleis, ita ut tantum ponderent quan¬
tum praedicta omnia: misceantur omnia
insimul in mortario per spacium horarum
duarum, donec omnia sint optime incor¬
porata ad modum opiatae: deinde ponan¬
tur in uasculum mundissimum, & aeri frigi¬
do exponantur, quia tali modo potest hoc
electuarium conseruari triginta annis absque
omni corruptione. Dosis eius est. Homo
sanus de eo potest sumere in quantitate
grani hordeacei & malaxetur prius cum
uino: & sic erit praeseruatus à peste per
horas uiginti & quatuor. Si uero iam es¬
set intoxicatus, sumat pari modo, tamen
ante horam duodecimam post infectio¬
nem, quia alioquin oleum & operam lu¬
det. Si senex est infectus, dentur ei de di¬
cto electuario seu opiata scrupuli treis:
si uero sit iuuenis uel foemina, dentur ei
scrupuli duo. Et nota diligenter quod
si pestis oritur cum frigore, debet admi¬
nistrari praedicta medicina cum uino albo:
si uero