193
DE EPIDIMIA TRACTATVS.
50
DE VSV PILLVLARVM
CAPVT XXI.
Pillularum autem quae sic debent sumi,
sicut supra diximus, diuersa sunt ge¬
nera & mixturae. Potissimae autem & neces¬
sariores hoc in loco sic fiunt secundum Aui¬
cennam quarta primi, tractatu 4. cap.
5. Recipe alomnës epatici bene abluti dra¬
gmas duas, myrrhae lotae, croci orientalis
ana dragmam unam, fiant pillulae cum ui¬
no albo optimo, uel cum sirupo de acetosi¬
tate citri, uel cum sirupo de limonibus, uel
cum sirupo de ribes. Alomens uero & myr¬
rha debent sic ablui secundum Seruitorem.
& Io. de sancto Amando: primo pulue¬
risentur, postea dissoluantur in aquis ca¬
prifolij uel rosarum, uel acetosae, postea
exiccentur, & iterum puluerisentur, &
iterum resoluantur, hoc identidem fiat ter¬
tio & quarto terendo & resoluendo: ul¬
timo uero adiunges caeteris mixtionibus
ad faciendum pillulas. Sunt autem qui pil¬
lulas pestilentiales faciant hoc modo: Re¬
cipe aloës succo citrini, ita loti, ut iam di¬
G 2
Pillulae com¬
munes.
Ablutio
aloës &
myrrhae.
pillulae pe¬
stilentiales.