193
DE EPIDIMIA TRACTATVS.
53
aut quaterna uice lauando & puluerisan¬
do: ultimo uero cum fuerit subtilissime
tritus & cribellatus, seruetur in uase mun¬
do, & usui accommodetur. Homines autem
calidae complexionis, si de hoc sumere ue¬
lint, capiant in cocleari cum aceto uel
qua acetosae permixtum. Frigidae uero
naturae homines id sumant in uino subti¬
li, uel aqua rosarum tempore matutino, quia
conseruat corpus ab omni corruptione,
humoresque consumit superfluos, & omnia
pestifera & noxia depellit. Alius item pul¬
uis praeseruatiuus fit hoc modo: Recipe
terram sigillatam puluerisatam & lotam
ut bolum armenum, & ea utere in omni¬
bus, sicut de bolo iam dictum est, quia omnia
uenena à corpore expellit, & ad morsus
animalium uenenosorum ualet, si cum ace¬
to plagae superponatur, & quotidie in po¬
tu sumatur: nec sinit ueneni operationem
in humano corpore procedere. Alius pul¬
uis praeseruatiuus in hunc modum compo¬
nitur: Recipe radicis dyptami puluerisa¬
tae, sumatur omni mane cum uino uelcum
G 5
Virtutes
boli arme¬
ni.
Alius pul¬
vis preser¬
uatiuus.
Virtutes
terrae sigil¬
latae.