193
Dosis hu¬
ius opiatae
Electua¬
rium fit.
Opiata fit.
PHILIPPI VLSTADII NORICI
uis subtilissimus & impalpabilissimus.
Et antequam margaritae puluerisentur, & in
medicinam ponantur, debent prius ita praepa¬
rari, sicut abunde diximus in libro nostro
quem coelum philosophorum inscripsimus. Et
potest hic puluis sumi unà cum uino sicut
iam crebro dictum est de alijs pulueribus.
& tunc dosis eius est dragma semis uel
scrupuli duo: fit tamen crebrius in modum
confectionis quam in formam pulueris, sic: Re¬
cipe pulueris supra scripti, sine zuccaro
unciam unam, zuccari Tabarseth libram unam,
succi acetosae, succi pomorum recentium:
aut si non habes succos, pone aquae rosa¬
rum, uel acetosae ana uncias sex. Bulliant
usque ad consumptionem tertiae partis
semper dispumando, deinde dissolue suc¬
cos, & fac confectionem in tabulis de¬
centis magnitudinis, de qua confectio¬
ne sume omni die unicam tabulam cum
modico uini. Sunt qui ad modum opiatae
hoc componunt sic: Recipe pro qua¬
libet libra zuccari huius pulueris dra¬
gmas decem, cum iam zuccarum quasi frigi¬
dum