193
DE EPIDIMIA TRACTATVS.
57
ad libitum poteris redigere in electuarium,
uel in opiatam. Fuit olim quidam Iudaeus
in partibus Germaniae, qui puluerem ope¬
rationis mirabilissimae composuit, & tem¬
pore magnae pestilentiae multos miracu¬
lose curauit. & fit sic: Recipe cinamo¬
mi electi unciam semis, zedoariae dra¬
gmas duas, boli armeni praeparati dra¬
gmas sex, seminis acetosae, seminis citri,
corticis citri ana dragmas treis, radicis
centonicae, dyptami, tormentillae, lima¬
turae eboris ana dragmam unam & semis,
ossis de corde cerui dragmam unam, fra¬
gmentorum smaragdi, rubini, granati, sap¬
phiri, ana scrupulum unum: fiat puluis, &c.
De hoc puluere praefatus Iudaeus confe¬
ctionem faciebat cum conseruis aceto¬
sae, & buglossae, de qualibet sumendo un¬
cias treis, zuccari albi libram unam & se¬
mis: melius tamen esset, quia magis deli¬
catum, ponere zuccari libras treis, quia
nimis esset de puluere ad comparationem
zuccari, quod ipse posuerat. Pro pueris
uero, quoniam saepissime lumbricis & asca¬
H
Puluis Iu¬
daei cuius¬
dam effica¬
cissimus.
puluis prae¬
seruatiuus
pro pueris