193
60
DE EPIDIMIA TRACTATVS.
ne spiritus exhalent: & extrahe aquam per
distillationem igne lento, ter ipsam aquam
super feces suas fundendo. Quarto uero
& ultimo sine fecibus distillet in balneo
mariae, demum in ampulla optime clausa
materia distillata usui reseruabitur. Quod
si quis poneret treis partes huiusmodi
quae, & unam partem auri potabilis, sine
comparatione fieret uirtuosior. Aurum
enim & omnes lapides preciosi possunt
redigi in formam potabilem absque salis ar¬
moniaci siue alicuius alterius corrosiui,
& uenenosi admixtione: quia cum sola
quinta essentia aquae uitae ipsum possu¬
mus facere fluere ad modum cerae: sicut
copiosissime & pulcherrime alibi expo¬
suimus, & declarauimus.
DE EXHIBITIONE TIRIA¬
cae, CAPVT XXV.
Omnes sine controuersia medici con¬
senserunt, nihil esse salutarius ti¬
riaca, fouendis confirmandisque tum singu¬
lis membris & uiribus, tum spiritibus atque
ingenio. Quamuis enim non tam subito
H 4
Aurum fit
potabile.
Tiriacae
utilitas.