193
Aliud prae¬
seruatiuum.
Aliud pra¬
seruatiuum.
Aliud prae¬
seruatiuum.
PHILIP. VLSTADII NORICI
tequàm domum egrediaris stomacho ad
huc ieiuno. Et si in hyeme non potes ha¬
bere praedictas herbas, saluiam atque rhutam,
loco herbarum accipies puluerem de eis,
& utere modo & forma praedictis. Ali¬
quando etiam edes morsellum seubolum
panis siliginacei cum talibus herbis, uel
earum pulueribus, uel absque herbis cum
nucibus & aceto. Sunt qui tiriacae loco
hoc utantur antidoto praeseruatiuo: Re¬
cipe iuglandes excorticatas & mundas nu¬
mero duas aut treis, granorum iuniperi
numero quinque uel septem, zedoariae, ra¬
dicis tormentillae, radicis pinpinellae, ra¬
dicis ualerianae, radicis dyptami, radicis
scabiosae ana in quantitate auelanae, &
uespere ponantur in acetum optimum &
odoriferum, mane autem eisdem utere.
Sunt qui assant duo aut tria caepe, & cum
tosta fuerint excorticataque, etiam in acetum
ponunt, & comedunt ita stomacho ieiu¬
no cum tribus uel quatuor bolis panis si
liginacei, aliquando etiam addunt modi¬
cum tiriacae. Tradit Auicenna, quod si
quis