193
DE EPIDIMIA TRACTATVS.
67
simum, sanguinem extrahat.
DE REGIMINE BARBITON¬
soris, CAPVT XXX.
Barbitonsor in primis, & ante omnia
instrumentum habeat idoneum & ac
commodum cui confidere ausit, quod cuti¬
culam uenae incidendae penetrare possit:
sit autem eiusmodi instrumentum tersissi¬
me atque politissime elaboratum, aciem
habens non obtusam, uel rotundam, uel
quadratam, ut uena optime possit tangi,
ne post insectionem intumeat: sed sit acie
optima atque procera, ut à uena incisa san¬
guis limpidissime exiliat. Quod si instru¬
mentum suum habuerit ita paratum, ut
iam dictum est, uenam libere & leniter in¬
secet: & caueat ne aciecula instrumenti
abrumpatur, atque in uena ipsa remane¬
at, néue tangendo uenam ferrum ipsum
cedat, aut cutem omnino non penetret.
uideat quoque, & ad amussim perpendat,
ne nimis profunde uiolenterque infligat:
sic enim uena utraque ex parte aperiretur.
quod si ita fiat, certissimo signo habeto
I 3
Quale de¬
beat esse in¬
strumentum
quo uena
secanda.
Solertia in
incidenda
uena.