193
Duplices
esse uenas.
Cephalica
PHILIPPI VLSTADII NORICI
DE COGNITIONE VENARVM,
& quae in quoque morbo omni
tempore possit aperiri,
CAPVT XXXI.
In corpore humano duplices esse ue¬
nas nulli ferè, saltem prima medicinae
limina ingresso, est obscurum, quarum aliae
generales seu communes, aliae uero specia¬
les seu propriae. Generales seu communes
sunt tres, quae reperiuntur in medio bra¬
chij cuiusque circa cubitum in inflexura:
quarum quae suprema, cephalica dicitur
uel capitalis: quae infima, basilica siue re¬
gia: & haec in dextro latere alio nomine
uocitatur epatica, in sinistra uero corpo¬
ris parte pulmatica: media uero inter du¬
as has dicitur mediana, & haec appella¬
tur cordiaca. Cephalica autem uena est ac¬
commodatissima ad eliciendum cruorem de
superioribus corporis partibus, & incidi¬
tur propter dolorem capitis & oculorum.
Haec ergo uena si tacta de primo ictu san¬
guinem non emittat, potest secundario
incidi, quia nihil erit timendum de mure
aut