193
Quae poti¬
simum uena
sit inciden¬
da tempo¬
re sano.
PHILIP. VLSTADII NORICI.
minimum. Generalis autem erit canon in
omnibus phlebotomijs cuiuscumque etiam
uenae. Quum enim uolueris sanguinem mi¬
nuere, brachium ipsum in quo fit incisio
lauabitur in aqua tepida, foramine ipso
aperto atque patulo, ut sanguis eo liben¬
tius effluat. Diligenter etiam aduerte in
quoeunque sit tempore (dummodo non sis
infectus) inter illas tres speciales uenas
semper maiorem tumidiorem & repletio¬
rem esse insecandam, quum indicet mem¬
bra ad se concernentia superuacuo san¬
guine & nimis calido infestari. & haec suf¬
ficiant de generalibus uenis, modo de spe¬
cialibus specialis sermo erit habendus.
Nam uena in superiore parte frontis inci¬
sa, mitigat dolores capitis & cerebri in¬
ueteratos, & lepram nouam curat. Duae
uenae retro aures ad memoriam, faciem
mundificandam, fluxus & rheuma à capi¬
te depellendum inciduntur: & ualent ge¬
neraliter ad omnes morbos oris & gingi¬
uarum. Duae uenae circa tempora capitis
ad dolorem aurium, & ad fluxum oculo¬
rum