193
Vbi debe¬
at fieri mi¬
nutio.
In capite
uel collo.
In fronte.
Sub axillis
In superfi¬
ciebus cor¬
poris.
PHILIPPI VLSTADII NORICI
enim citius, tanto melius. Debet autem
fieri minutio eo in latere, ubi ipsum est
apostema. Vt si est in sinistro latere, fiat
phlebotomia de pede uel brachio eiusdem
lateris sinistri: & summopere caue, ne è
regione apostematis sanguis minuatur,
quia bonus & sanus sanguis de tali parte
efflueret, & malus in locum effluxi con¬
gregaretur, & à tali causa homo ex utroque
latere inficeretur, unde & mortalia emer¬
gerent incommoda. Quod si patiens habe¬
at apostema retro aures, circa mentum, uel
in alijs partibus capitis uel colli, in quo¬
cunque latere sit, de tali debet extrahi san¬
guis de cephalica, quae & capitalis dicitur:
si autem in fronte est ipsum apostema, ue¬
na sub lingua est incidenda. Licet sint ali¬
qui qui dicant, quod si signum apostema
tis sit in collo, tunc debere fieri minutio¬
nem de mediana in tali latere, ubi est ipsum
apostema. Si sub axillis, cordiaca uena
est secanda, eo quod tali ex loco mirum
in modum debilitatur cor. Si in superfi¬
cie capitis, uel super dorso, uel lacertis,
uel