193
Iudicium de
sanguine.
Albus san¬
guis.
Sanguis ni¬
ger.
Sanguis
aqueus.
PHILIPPI VLSTADII NORICI
guineus, plus debet in lipothymia & se¬
cundatione de sanguine eius extrahi, quam
de alterius complexionis homine. Innu¬
mera hic forent praescribenda, non solum
in hoc capitulo, sed in omnibus alijs: sed
ne mens pij lectoris multa lectione obru¬
atur & confundatur, aliquanto breuius
scribimus, omittendo etiam plura futilia
& anilia, quae diligens medicinae alumnus
ad placitum poterit supplere uel addere.
DE COGNITIONE SAN¬
guinis boni & mali,
CAPVT XXXV.
Facta phlebotomia sanguis debet si¬
tuari ad locum non nimis frigidum,
nec nimis calidum, donec parum infri¬
gescat & resideat, quem postea ita iudi¬
cabis. Si in superficie est albicans, sicut
saliua uel sputum humanum, significat dolo¬
rem à pulmone procedere. Si tendit parum
ad nigredinem, portendit ipsum epar la¬
borare ex calore nimio. Si natat tanquam
in aqua, ostendit hominem dolore renum
& ue¬