193
Sanguis sit
mediocris
Ad corri¬
gendum san¬
guinem ni¬
mis subti¬
lem.
PHILIP. VLSTADII NORICI.
naturalem obtundit calorem, humoremque
naturalem uel hebetat uel impellit sub ca¬
lore liquescere, uel suffocat humore cali¬
ditatem: & ita prorsus si qua portio na¬
turalis humoris ex aqueo sanguine trahi¬
tur, tum putrefit facillime, tum uero dif¬
fluit atque dissoluitur celerrime. Sanguis
ergo substantiae sit mediocris atque tempe¬
ratae, nec igneus nec aqueus, sed planè aë¬
rius, non aëri quidem crassiori similis,
ne procliuior sit ad aquam: nec aëri sub¬
tilissimo par, ne facile in ignem incalescat,
habeatque medius aër dominatum plurimum.
Si quoque ueremur sanguinem nimis subti¬
lem fore, ubi etiam stomachus sit aliquan¬
tum debilis atque inualidus, minoribus ad
crassitudinem semitis accedendum est, dum
gracilem hominem crassioribus nutrimen¬
tis alamus, & fouendum etiam stomachum
non negligamus, producamus somnum,
exercitationem corporis pro uiribus au¬
geamus, animi uero minuamus: plurima
enim saepissime affert incommoda. Quod
si stomachus minus toleret alimenta glu¬
tinosa