193
DE EPIDIMIA TRACTATVS.
84
omnes lutentur cum luto sapientiae, uel
cum pasta facta ex farina & albumine oui,
ne materia ipsa respiret, aut ne aliquid im¬
mundi incidat: & coquatur octo uel no¬
uem horis lento igne usque ad consumptio¬
nem tertiae partis, & non ultra, deinde sen¬
sim infrigidetur, & per pannum mundissi¬
mum in phialam coletur, & herbae in ali¬
ud uas exprimantur, misce omnia insimul,
& pone ad rectificandum in sole, & erit pa¬
ratus. Et quando quis pestem habet, citissi¬
me (ut etiam iam saepius narratum est) de¬
bet fieri phlebotomia, postquàm dabitur
coclear plenum de hoc praescripto potu,
admixta tiriaca in quantitate auellanae, te¬
pefacto, torreatur crusta panis, quae ori
patientis anteponatur, ne sumptum potum
euomat. Et si patiens calore infestatur, ti¬
riaca non est addenda, uel si addis, in quan¬
titate grani triticei dabis. Si ergo aeger
sumptum potum uomit, lauetur os eius
cum uino puro, & iterum una dosis de prae¬
dicto potu exhibeatur: & hoc fiat ita per
quatuor, quinque, aut sex uices, donec pa¬
L 4
dosis prae¬
dicti po¬
tus.