193
DE EPIDIMIA TRACTATVS.
87
& unguentis decentibus. Sunt qui faciunt
emplastrum hoc modo: Recipe tiriacae bo¬
nae & approbatae in quantitate iuglandis,
quam pones in medio caepe, tegendo ca¬
put ipsius cum luto, uel alia re ne respiret,
assetur super ignem lentum, postea excor¬
ticetur à pelle rubea, & per pannum mun¬
dissimum unà cum tiriaca assata coletur,
de quo succo dabis patienti bibere unà
cum aqua rosarum uel buglossae: reliquum
uero quod in panno remanserit, seruandum
est pro emplastro, addendo fermentum sili¬
ginaceum cum melle, torreatur in patel¬
la aerea cum axungia porcina, supersemi¬
nando de primo puluere, de quo supra di¬
ximus in capite de pulueribus, uel de uno
alio: & optime omnia insimul misceantur,
fiat emplastrum, quod in medio habebit
foramen, sicut debet fieri in omnibus em¬
plastris curatiuis, scilicet ut uapores &
uenenositates ab apostemate exeuntes,
possint per id respirare. Aliud emplastrum
curatiuum fit hoc modo: Recipe tria uel
quatuor caepe parua, uel unum magnum,
Aliud.
Aliud.