469
DE MAGISTERIIS.
105
dum & quod Turbith minerale vocant, quanquam & hac voce abutantur pro
praecipitato. Nonnulli commiscent hydrargyrum cum vitriolo, sale petrae, aerugine,
similibusque & inde sublimant. Sed non est vt cuiusque figmenta persequamur.
Non ignotum est in mineralibus saepe variis modis ad vnum perueniri, &c. in quo
tamen magna varietas & delectus.
Praecipitatus dulcis ad vlcera & vulnera ex Chir. Parac.
Argentum viuum absque sublimatione & calcinatione, per aquam ouo¬
rum supra suam calcem, in qua mercurius extinctus sit, destillatam, in rubicun¬
dum puluerem reducatur, quae praxis est difficilis intellectu, vocatur balsamus
dulcis potius quàm praecipitatus: & negatur esse haematina rubedo hydrargyri, ne¬
gatur item per aquam fortem fieri.
TRACT. I. CAP. VII.
De magisterio fixorum.
Magisterium fixorum est, cùm corpora volatilia & spirituosa figuntur
ad constantiam.
Fixum opponitur inconstanti & volatili, & aestimatur vtrumque pro¬
priè ad ignem, cuius vim quod sustinet, fixum est, quod non, volatile, si qui¬
dem ex eo fugit, & veluti spiritus aut fauilla euolat. Illi vicinum est, quod è
molli induratur: itaque & hoc eodem comprehenditur titulo.
Sunt porrò fixorum gradus nonnulli. Absoluta fixitas in auro perfe¬
cto est, constantissimum enim in igni est, ita vt integra substantia quam mi¬
nimum perdat etiam vehementissimo exagitatum, nisi quid corrodens &
rapax addatur.
Intelligenda haec fixitas non tantum de mansione corporis est, sed & virtu¬
tum, & totius adeò substantiae. Alias nihil nobilitatis in auro est prae ferro, amian¬
tho, silicibus &c.
Itaque & vna ex auri praerogatiuis est fixio, ad quam examinantur re¬
liqua. Minor constantia est argenti, minor adhuc reliquorum, minima mer¬
curij & similium, quae ob id spiritus vocantur: qui tamen si vsque ad excan¬
descentiam sustinent ignem, quodam fixionis gradu donata esse iudicantur.
Nota verò huius loci esse, cùm tota figuntur sine separatione partis volatilis:
quod si sit, ad alios accedunt ordines florum nempe, & Turbith.
Congruit hoc magisterium varijs quidem mineralibus, nonnunquam
& animalibus vegetalibusque, sed tunc potissimum, cùm ad mineralium na¬
turam perducuntur: nisi quod in multis est respectiua duntaxat fixitas, veluti si
quis spiritum vini & quintam essentiam, aut etiam oleum im niperinum maximè
volatilia, ad quandam constantiam deduceret, quae tamen ipsa ad metalla relata
& similia, inconstans est & fugax.) At maximè illustria sunt magisteria fixorum
metallorum, hydrargyri, sulphuris, salium, & quae his sunt affinia.
Et
q 2