193
Infecto ca¬
merae duae
praeparen¬
tur.
PHILIPPI VLSTADII NORICI¬
strum galli, ut nulla in parte spirare possit
praeterquam in postica: quando fuerit suffo¬
catus alius simili modo superligabitur. hoc
idem fit & de rana, & ambo sunt exper¬
tissima. Facies autem hoc toties, donec tota
materia uenenosa ab apostemate fuerit
extracta. Quod si contingat antracem ui¬
deri, quasi in corpus ipsum introëat, dum
patiens fuerit quietus, & nullo modo ca¬
lore infestatus, fiat emplastrum de arno¬
glossa, lentibus & pane siliginaceo. Qui
non poterit habere praedictorum empla¬
strorum aliquod, diaquilone utatur, quod
est optimum, fiatque in medio foramen, ut
supra dictum, non tamen superponatur an¬
tequàm apostema sit maturum.
DE REGIMINE INFECTI,
CAPVT XXXIX.
Ante omnia si fieri commode potest,
Thabeantur & praeparentur duae came
pro aegroto in suprmitate alicuius do¬
mus, quae sint longe à nebulis & uentis,
uel ex palude flantibus, uel etiam ex an¬
gusto irrumpentibus: sint etiam remotae
ab eis