193
DE EPIDIMIA TRACTATVS.
92
men id unum praeterire nolui in tergo hu¬
ius tractatus nostri, hominum complexiones
esse diuersas, & genera, naturasque mor¬
borum ac febrium pestilentialium omnige¬
nas, quae non possunt nisi per expertissi¬
mos medicos dignosci: erit ergo accom¬
modatissimum atque saluberrimum praefatas
medicinas applicari consilio eorundem, nec
proprijs inniti uiribus. Quia & si aliquan¬
do in rebus proprijs uideamur oculatissi¬
mi, sumus tamen talpis magis caeci. Ego
generaliter scripsi, & quam breuiter atque
succinctim: quod si forte in aliquo pecca¬
uerim, ignorantiae meae & humilitati ascri¬
ptum iri rogo, oro, atque obsecro. quandoque
enim bonus dormitat Homerus. Quisquis
autem hunc praesentem librum legerit, ex stylo
& sermone inculto facile dignoscet non
ad ostentationem scriptum, sed ad laudem dei,
(ita ille me adiuuet) & ad utilitatem proxi¬
mi: per quem sicut & exordium sumpsi¬
mus, manum extremam imposituri sumus.
Ipsi ergo laus & gloria in secula seculo¬
rum, Amen.
FINIS.