313
26 Artis Chymisticae
nifesta, Profunditate occulta, &
latitudine has intermedia. Philo¬
sophi nobis hoc occultè tradunt
his verbis. Non fit transitus de ex¬
tremo ad extremum nisi per me¬
dium: hoc est, ex corporis alicu¬
ius manifesta forma, non potest
occulta nobis innotescere, nisi per
manifesti corruptionem: qua pa¬
tefit occulti proprietas: quod geo¬
metricè demonstrabitur, vt melius
physicè queat intelligi. Obuersa
nobis vna facie, seu potius super¬
ficie corporis alicuius solidi geo¬
metrici, quale per A. literam designa¬
tur, tali situ quòd reliqua plana
non sint omnino perspicua, pos¬
sumus longitudinem eius superfi¬
ciei metiri, quae nobis est manife¬
sta vel obuersa, quam 5. pedum fo¬
re ponamus: tanta etiam est alti¬
tudo