313
Liber primus. 35
coelestium influxuum mineralia
fuerint, tato firmiori validiorique
potentia virtutes acquisiisse coele¬
stes efficacissimas, inter ea quae
corporeas vires habent restaurare
conseruaréque, non immeritò puten¬
tur, & eo nobilius quo metallica
forma, sua materia minus fuerit
oppressa. Metallorum forma gene¬
ralis, aequalis est omnibus, at pro¬
pter materiae variam dispositionem
(vt suprà Capitulo secundo dictum
est) in varias prorumpit formas
specificas. Quòd si vniuersalis
forma iungatur materię coęquata
proportione partium dispositae, in
speciem omnium nobilissimam,
& in aurum prorumpat oportet: nam
locus iam ęquatas partes continet,
natura quoque proportionatum calo¬
rem adhibere nouit vt instrumentum.
Aurum itaque suo calido non est
c 2