313
42 Artis chymisticae
arte compilata medicina tempe¬
rata, quae tanquam forma separa¬
ta à suo corpore, tantam ad subti¬
litatem redacta est, vt in quoduis
sibi obiectum, instar formae coele¬
stis in praeparatam à natura sibi
materia operetur. Forma quidem
vniuersalis, quę semel specificam
induit, cum ab indiuiduo separa¬
tur, vim retinet actiuam, quam
rursus in alienum corpus impri¬
mere potest vnitatis virtute, cuius
vires iam induit, & tunc omnia
secum vnum facit: licet etiam haec
medicina tracta sit ab indiuiduo
non temperato. Nam arte, quęuis
& quorumuis elementa possunt
ad temperamentum in vnum re¬
duci temperatum. Nunc de reli¬
quis inferioribus metallis dicen¬
dum est, vt pote Stagno, quod Iovi
calido & humido: Cupro vel aëre
quod