313
46 Artis Chymiflicae
nec lapidem omni ex parte refe¬
rant, sed cum his affinitatis pluri¬
rimum habent. De altero extre¬
morum, nempe lapide, specialiter
tractare superuacaneum foret, cum
de hoc apud Plinium, Albertum
magnum, ac reliquos probatissi¬
mos authores abundè satis tracta
tum sit. Hoc solùm decet pro in¬
stituto me dicere, quid inter me¬
tallum, & lapidem sit differentiae:
hic scilicet nec liquescit, nec mal¬
leo ductilis existit, illud verò sub
malleo tractabile est, & igne liqua¬
bile. Media tamen liquescunt, &
non producuntur, sed dissiliunt
in fragmenta, quo lapidem referunt,
liquescentia verò metallum.
De vegetabilibus. CAP. X.
Vegetabilia dicuntur, quae
per fixam radicem à terra
nut rimentum sumunt. Haec sunt
triplic