313
Liber secundus. 53
OPere precium fuerit huius¬
modi fornacis egregiae stru¬
cturam demonstrare, priusquam
ad operationes ventum sit. Eri¬
gantur muri duo, lateribus constru¬
cti iacentibus, ab inuicem interuallo
cubitali distantes, sesquipedalis alti¬
tudinis & eiusdem latitudinis: qua¬
les litera B. notatos videre licet. Ab
vno ad alterum murum quatuor ferra¬
menta protendantur per transuer¬
sum, quibus lateres primum sola¬
rium conficientes sustentati sint,
quod R. littera designatum est.
In medio dicti solarij foramen
relinquatur apertum, & rotundum
latitudine quatuor digitorum, per
quod inferius promineat collum
inuersae cucurbitae terreae sine
fundo basim in collo foratam ha¬
bentis, &c. signata per literam E.
quae possit obstrui coperculo acu¬
d 2