313
62 Artis Chymisticae
stiolum excissum, quatuor digi¬
torum latitudine, sed altitudine
sex aut septem. Quatuor haec ho¬
stiola quatuor inferioris fornacis
mediae foraminibus respondeant
ex diametro, ita quòd spatulae fer¬
reae supradictae possint inter haec
inseri, liberè tamen, vt subleuari
queant ac demiti, cum claudere
vel aperire fuerit opus, ad ignem
temperandum. Nunc furnum ha¬
bemus completum, quem accidiae
solemus appellare, tum quia tar¬
dus est in operando: propter len¬
tum ignem, vel quod fortassis pi¬
ris arrideat ea de causa, quòd
postquam turricula C, repleta
fuerit carbonibus, non est curan¬
dus ignis per aliquot horas: quod
pro turris alitudine metiri po¬
est.