313
76 Artis Chymisticae
quapropter curandum est eas ex
optima terra confici. Exsiccan¬
dum est etiam chalcantum aut vi¬
triolum peroptime priusquam
destilletur, alias oleum erit multo
phlegmate perfusum: hoc tamen
balneo Mariae poterit auferri per
destillationem, sic remanebit oleum
purum in fundo vasis, aqua sur¬
sum ascendente. Hoc oleum pau¬
cis adhuc est notum, quia veteres
illud praeparandi modum celaue¬
runt multis aenigmatibus, & tan¬
quam archanum secretissimum
summo silentio deuouerunt. Sum¬
mis laudibus vires eius etiam su¬
pra vini quintam essentiam extol¬
lunt, non secus ac istam, dicunt
illud omnium tum corporum,
tum spirituum, quibus adiunctum
fuerit, vires ad se trahere. Hinc fit
quòd ab his qui generalem eius
poten