313
Liher tertius. 79
aperit. Cum aqua rutae, colicam
curat. Cum aqua foeniculi, omnem
oculorum debilitatem corroborat.
Cum aqua trifolij, diuersos mor¬
bos internos. Cum aqua planta¬
ginis vel bursae pastoris, vomitum
in phlegmatico restringit. Cum
aqua saluiae, spasmum sanat. Cum
aqua adianti & hyssopi, catharrum,
& tussim. Cum aqua basiliconis,
tremulos. Cum aqua plantaginis,
morbum lateralem. Cum aqua
capillorum veneris pleuresim.
Cum aqua menthae, stomachi de¬
bilitatem. Cum tamarindis, lieni
prodest. Si cum felle bouis illinia¬
tur confert membris resolutis. &
generaliter omnibus morbis, dum
illis adiungantur ea quae morbum
eiusmodi pellunt. Dosis eius est
vt robustis octo guttas, quatuor
mediocribus, debilibus verò tres,
admin