313
Liber tertius. 93
probos viros & studiosos parti¬
cipes faciam eorum quę dedit Al¬
tissimus luminum dispensator.
Sed quia de metallis abundè satis
dictum est, iis qui mentem habent
& ingenium, ad ea reuertar, quae
praesenti capitulo tractare propo¬
sui. Radices igitur, frodes, flores,
fructus, & id genus similia quae
molliora sunt, item animalium
sanguis, & carnes, minutim con¬
cissa, vel contusa (& si velis eorum
succus expressus) in cucurbita vi¬
tria posita, cum galea rostrata,
recipientéque destillentur in bal¬
neo Mariae, vel in cineribus lento
prius igne primi gradus, vt inter
vnam atque alteram guttulas, vi¬
ginti quatuor calculos numerare
queas. Ignem hunc continuabis,
donec tuo iudicio videbitur deci¬
mam totius liquoris partem ascen¬
disse