313
98 Artis chymisticae
vel H. super pinnacidia terrea col¬
locetur, vt galea sola promineat ex¬
tra furni coperculum, & igne lento
destilletur aqua cum oleo mixta
donec arefiat puluis, tunc iterum
made fiat: si vero cum aqua non
fluxerit oleum, augeatur ignis,
hoc saepius repetatur donec cum
aqua nihil fluxerit olei. Separabis
aquam ab oleo per balneum Ma¬
riae, ascendet aqua tota, remanente
tantum oleo deorsum in fundo
cucurbitae, quod rectificari pote¬
rit per insolationem vel digestio¬
nem vt dictum est superius. Con¬
sultum erit oleum per refrigerato¬
rium aqueum recipere, ad euitan¬
dam adustionem. Solent etiam
aliqui retortis vti vitreis, vt spiri¬
tus. facilius effluat: quoniam non at¬
tollitur in illis ad tantam altitu¬
dinem, quam in erectis cucurbitis.
Liquorum