313
Liber tertius. 103
mutuo non contingentibus, vno
super alterum collocatis circum
ollam extruemus, cuius in medio
super fragmentum laterinum col¬
locetur olla superius aperta car¬
bonibus quoque circum ollam
accensis, & successu temporis au¬
ctis ad supremum vsque fornacis,
exsiccetur lapis donec amplius
non fumet: quod media potest
horula fieri. Quo facto carbones
accensos in ollam iniiciamus, qui¬
bus & in medio sicut à lateribus,
calcinetur optimè quicquid in ol¬
la materiae fuerit. Post quartam
horae partem carbones amouen¬
di sunt, si res accelerationem exi¬
gat, sin minus, sinimus per se con
sumi donecolla frigescat, tandem
exempta frangatur. Si non satis
rubuerit lapis vel quidpiam albi
relictum sit in eo, conteratur in
g 4