313
114 Artis chymislicae
illud ab omni labe mundum suae
virtutis simplicitate reddere, com¬
pertum habent philosophi. Haec
est omnium medicinarum medi¬
cina perfectissima, simplicissima¬
que, nihil in humano corpore cor¬
rupti relinquens: sed omnia lan¬
guida refocillans, & in temperiem
transmutans quidquid intemperati
fuerit, ac imperfecti. Vnionis sim¬
plicitate sua pacem facit inter
inimicos mortales, & concordia,
vitam in hoc saeculo Deo dante
semimortuis tribuit ac sanitatem
largitur aegris corporibus.
Conclusio totius operis.
CAP. XV.
Solent omnes quotquot sunt
huius artis ignari licet ex vni¬
uersitatibus doctissimi sint, eam
improbare: quid mirum? cum tale
quid nunquam audiuerint vel
experti