313
116 Artis Chymisticae
medicinam aliquam reuelauerit
per spiritum sanctum suum, qua
tuerentur carnis corruptionem,
& potissimum iis cum quibus
loquutus est, & foedus iniuit. Sed
postquam hominum per se sa¬
piendi vanus appetitus induxit eos
ad quaerendum salutem à seipsis &
in aliis rebus quàm in eo in quo
salus est & redemptio, cecutiuit
mens eorum, & in labirinthum
ducta nunc hanc nunc illam her¬
bam, cras istam & aliam radicem,
postridie mixtum quid, & sic in
dies experientes nunquam ad
scopum deuenerunt, necsuae do¬
ctrinae certitudinem veram habent,
semper in eo dubioso haerentes
labirintho, nunquam contingit
adire Corinthum. Et quod magis
absurdum fore videtur, homines
sua sorte nunquam sunt contenti.
Dedit