313
120 Artis Chymisticae
frigidum, siccum, humidum, vel
elementum. Quod ab his omni¬
bus arte nostra separatur, hoc non
est humidum neque siccum, nec
frigidum, & minus calidum, sed
aethereum quid, vt coelum ab infe¬
rioribus segregatum elementis:
quapropter à philosophis coelum
nominatur haec medicina, quia
non aliàs agit in corpora, quàm
coelum in inferiora, tum etiam
quod incorruptibilis naturae sit
respectu corporis: à quo sumpta
est; sicut coelum respectu elemen¬
torum. Sunt enim elementa per se
mortua, quae nisi viuificentur ab
anima vel spiritu mundi nihil pro¬
ducunt: veluti terra quae sub dio
non fuerit, quantumuis pinguis
sit nihil producit: Sed sub nudam
auram posita suas herbas, & ani¬
malcula profert. Nihil tamen tam
solid