469
DE MAGISTERIIS.
119
in calces, & hinc in liquores rediguntur, & postea coagulantur. Interdum
in destillata vrina argenti calx per retortam agitur, & in liquore soluun¬
tur reliqua. Est & cum illa ipsa argento immiscentur liquato, & postea pro
medicina vsurpantur): coagulentur in lapidem, cuius partem vnam proiice
super quatuor eliquati cupri, & diligenter immisce.
Vel:
Tartari, arsenici, salis vulgaris, calcis viuae, singulae librae. Fac pultem
cum albumine. Vre in reuerberio, donec appareat flauus fumus. Proijce
postea super Venerem.
Studiosè attende, vt conditiones metalli etiam alias praeter colorem assequa¬
ris, ne nimis indurescat aut fragile fiat, ne color alienus aut intensior fiat, &c. Di¬
ctum autem de his est suo loco.
TRACT. I. CAP. XII.
De coloratione per haustum liquoris ingredientis.
Frequens admodum colorationis modus est per liquidam tincturam,
quam res colorandae potare, seu penitus combibere coguntur. Id fit pro
natura earum diuersè. Quae rara & porosa sunt, macerantur in tinctura li¬
quida: vel etiam coquuntur vnà, aut irrigantur perfundunturue saepius, re¬
siccationibus interpositis, donec color placeat. Ita vulgò tingunt vellera, li¬
namenta, serica, pannos, & reliqua, quae tota sunt penetrabilia. (Nam si su¬
perficies tantum coloratur, aliò pertinent). Quaedam tamen etiam commi¬
nuuntur, sed quibus restitui soliditas possit, vt cornua.
Quorum compages solida densaque est, ea comminui oportet in sco¬
bem, puluerem, calcem, &c. Postea nutriuntur paulatim tinctura instillata,
vel etiam in eam infunduntur, coquunturque pro natura cuiusque, & coloris
modo. Sunt in his quaedam fluxilia in humore, vt sales, &c. Horum imbibi¬
tio colorans est accuratior. Tantum enim liquoris semel immittitur, vt con¬
sistentia sit pulticulae crassioris, & postea fit ad calorem leuem coagulatio,
ne vitietur color.
Quae ignitionem sustinent, in laminas extenduntur, aut quouis modo
attenuantur, & postea in tingente liquore restinguuntur. Veruntamen et¬
iam hîc arbitrium artificis, & aliae circumstantiae variant: possunt enim &
calcinari, & vnà solui in tinctura, indeque reduci, &c. Excellunt in hoc gene¬
re metallica, quorum coloratio ad imitationem praestantissimorum maxi¬
expetitur. Itaque & eodem modo vt in praecedente classe, tincturae rubeae
& albae hic concinnantur.
Liquores in metallicis rubificantes fiunt ex cinabari, minio, aerugine,
sulphure, stibio, ferro, hydrargyro &c. In olea per destillationem, vel liquo¬
res per calcinationem, & solutionem, aliosque modos redacta. Oportet ta¬
men tincturam latentem in plaerisque in actum prius educi, veluti cùm fer¬
rum
s