313
124 Artis Chymisticae
rum ex pluribus mixtis & indiui¬
duis compositarum, & sic quod¬
libet mixtum vnicum simplex esse
somniant: hinc venit appellatio
simplicistarum his applicata, qui
vegetabilibus dignoscendis ope¬
ram dant. Nunc ad simplicem il¬
lam medicinam reuertamur. Qui¬
cunque talem negat medicinam
dari posse, quae valeat incorrupti¬
bilitate sua, quam uis corruptionem
indifferenter corrigere, Coelum
inferiora sustentare vel gubernare
negat. Sed ne videamur naturae
secreta lenocinio prostituere velle,
pauca de his sapientiae filiis suffi¬
ciant: hi facile quid per haec veli¬
mus intelligunt. Qui verò no¬
stram ignorant artem & rident,
fugiant hinc procul, quoniam il¬
lis in ruinam est posita: vt quae¬
rentes non inueniant, & audien¬
tes