313
128 AD LECTOREM
fecisse me satis, dum cunctis per
clauis traditionem, & graduum
demonstrationem viam aperuerim
existimabo. Sat scio plurimos ex
his qui nihil praeterquam ea quae
vel sua sunt, aut saltem sibi cogni¬
ta, vel in vniuersitatibus audita
probare solent, dentes in eos acue¬
re, qui secretiora naturae scrutan¬
tur mysteria. Verum hoc non ad¬
miror, cum tales animaduertam
pessime habere, quod post eorum
longo labore, sumptibúsque non
exiguis parta studia, quibus iam
sibi canos contraxere capillos,
noua sibi quaedam, si non inaudi¬
ta, saltem parum aut nihil intel¬
lecta prodeant in lucem suis longè
praestantiora: antiquissimis et iam
auctoritatibus, & experientia re¬
centi sic probata quibusuis iudi¬
cio sanioribus, vt nullis argumen¬
tis