313
PRAEFATIO. 133
phi hortantur omnes quotquot
ad haec studia se conuerterint, ne
philosophorum scriptis per litte¬
ram fidem adhibeant, sed vt alle¬
goricè potius interpretentur ea.
Summas in sanitate mentis & cor¬
poris diuitias antiqui reposuerunt:
ex eo patet quòd plerique horum
qui hac artem nobis tradiderunt,
strictissimam paupertatem liben¬
ter obseruarunt, vt Raymundus
Lullius. Alij vel mediocriter vixe¬
runt, vt Hermes Trismegistus, vel
splendide bonis quae non ex hac
arte, sed paterno successu habue¬
runt antea, potiti sunt, vt Geber
Arabum opibus paternis rex ditis¬
simus. Quicquid sit hoc scio, dum
adhuc artis discipulus minor es¬
sem, vna cum caeteris ditari cupiens
hoc magisterio, post multos labo¬
res, foetidos, valitudinique noxios
i 3