313
154 Speculatiua
beatam vnionem tertiam cum
vnitate prima sperantem, & expe¬
ctantem. Faxit Omnipotens Deus
vt tales efficiamur omnes, & sit in
omnibus vnus, cuius auxilio nunc
ad huius foelicissimae philosophię
primum gradum veniamus, quod
studium esse verum compertum est à
sincerioribus philosophis, non
prius tamen quàm recapitulatio¬
ne quadam ea quae praecesserunt
clarius explicentur.
Recapitulatio primi cap¬
Mens, vt etiam fidos, est verè
donum Dei gratuitum, sic & vir¬
tutes omnes. Hinc non sequitur, vt
aliqui putant ad eas acquirendas
non esse laborandum, quia Deus igna
uos & segnes non exaudit, imo po¬
tius eorum orationes tanquam bla¬
sphemias reiicit. Magna certe foret
hominum insania, panem à Deo pete¬
re