313
Philosophia. 161
plurimum, & exosa, non tamen
odibilis, at amabilis, & preciosa
philosophis supra gemmas, & au¬
rum obrizon: omnium amatrix,
omnibus fermè inimica, vbique
reperibilis, & à paucissimis, quasi
nullis inuenta: per vicos accla¬
mans omnibus, venite ad me om¬
nes qui quaeritis, & ego vos du¬
cam in veram semittam. Haec est
res illa tantùm à veris praedicata
philosophis, quae vincit omnia,
nec ab vlla re vincitur, corpus &
cor omne durum & solidum pe¬
netrans, ac omne molle consoli¬
dans, & ad omni duro resistendum
confirmans. Nobis omnibus se fa¬
cit obuiam, & non videmus eam,
vociferans & alta voce. dicens,
ego sum via veritatis, transite per
me: quia non est alius ad vitam
transitus, & nolumus eam audire.
Cla. Philo.
l