313
190 Speculatiua
cùm anima respiciens ex vna cor¬
poris foeditatem & interitum, ex
altera parte praestantiam & foeli¬
citatem animi perpetuam, cum isto
(diuino sic disponente flatu) con¬
necti cupit, altero penitus negle¬
cto, vt hoc solum appetat, quod
à Deo conclusum esse videt in sa¬
lutem & gloriam: Corpus in am¬
borum iam vnitorum vnionem
condescendere cogitur. Haec est
admirabilis illa Philosophorum
transmutatio corporis in spiri¬
tum, & huius in corpus, de qua
dictum nobis relinquitur à Sa¬
pientibus: fac fixum volatile, &
volatile fac fixum vt habeas magi¬
sterium nostrum (intellige) fac de per¬
tinaci corpore tractabile, quod ani
mi praestantia cum anima conuenien¬
te constantissimum fiat corpus ad
omnia sustinendum examina. Pro¬
batur enim autum igne, quo re¬