313
Philosophia. 207
acceptum. C. Trahuntur tamen
omnes. S. Verum est, at omnes tra¬
ctum non recipiunt. C. Quęnam est hu¬
ius occasio? S. Quod in biuio exi¬
stentes, oculos magis ad sinistras
vanitates, quàm ad hunc dextrum
viuentis aequae fluuium tam admi¬
rando fluentem artificio de mon¬
tis in quo iam sumus apice, defle¬
ctunt. C. Quod est monti flumini¬
que nomen? S. Vtrique primus
domini tractus. C. Suntne alij tra¬
ctus praeter hos tres quos iam ex¬
posuisti? S. Plurimi sunt inter hos
medij, qui sentiuntur ab omnibus
in propria conscientia, sed parui
fiunt ab his qui nolunt, vt antea
dictum est recipere. C. Quid est
quod in isto ducis admirandum
fluuioi S. Vidisti tu vel quispiam
virquam de tam sublimi loco de¬
cidentem aquae copiam sine stre¬
pitus