313
Philosophia. 239
rat: corpus morti subiectum est
omne, quapropter eam apprime
formidat. C. Qui scis quod morti
mens non subiicitur. M. Scitur ex
eo scilicet, Omne quod ex morte
sumpsit originem est mortale,
quod ex vita primordium ducit,
non moritur, nec id quod inter
vitam & mortem est medium ad¬
haetens vitae. C. Obscura nimium
loqueris. M. Non nisi clara. C.
Quid est vita? M. Est corporis ani¬
ma. C. Quid ergo mors? M. Est vi¬
tae priuatio. C. Hoc non euasi do¬
ctius. M. Audi, quam tu mortem
existimas, haec mihi vitae est initium
aeternae, iucundiusque nihil nobis
accidere potest, modo tibi molesta
non foret: verum tu detestaris eam
quod scias hac te mundanis pri¬
uari deliciis, at ignoras inter has
& aeterna gaudia minorem com¬
parationem similitudinemque fo¬