313
Philosophia. 251
ram apud me faciatis rogo tantisper,
donec peregrinationis vestrae su¬
scepti labores aliqua refecti quie¬
te subleuentur. M. Libentissimè
tibi hac in re quidem obseque¬
mur. F. Intrate igitur assiduos hor¬
tos, & his quae in eis sunt pro ve¬
stris liberè fruamini. M. Gratias
ingentes agimus tibi. F. Non
mihi sed ipsi quorum sunt omnia
Deo. Accumbite, parata sunt ea,
quibus vos excipere possum. Deum
oremus, Alere nos digneris ò Pa¬
ter omnipotens benedictione tua.
Amen. Cura teipsum ô Corpus,
interim dum ego Mentem cibaue¬
ro. Audi mens. Cum Frequentia
sit concepti circa veritatis amorem
perseuerantia, non est alius quam per
assiduitatem ad virtutes aditus. In
hoc loco nulla requies, hinc fit vt
nullus hic torpori locus extructus
videa