313
254 Speculatiua
pori, cur illud reprehenderis quae¬
so? Corpus nihil speculatur, ani¬
mus est qui tacitas imaginatio¬
num operationes exercet, quas
demum corpus conatur exequi:
conceptio mentis est, corporis au¬
tem executio. Quid si lolium her¬
bam euellerem, & interim semi¬
narem zizanium, aliud quam id¬
ipsum, quod ipsamet commisi
correxero? Vide igitur ne corpori
plus quam valeat, ascripseris:
Verum est quod ipsum ad prauos
conceptus exequendos magis pro¬
num sit, eisque plus quàm bonis
delectatur, sed malos à te cogita¬
tus omnes abiice, bonos in eorum
locum subst.tue, nil nisi bonum
operari poterit, vel ab omni malo
desistere: Haec est vna corpus vin¬
cendi ratio, alteram audi modo.
Si