313
256 Speculatiua
verbum quod super cor molle ce¬
ciderit, corpus aler eius cuius cor
contritum & humiliatum fuerir.
Certum est à primi lapsus tempo¬
re indurata sicut lapides esse ho¬
minum corda, quae nisi verbo Dei
mollificentur, dura manent in
aeternum: Pharaonis cor à ventre
matris (vt omnium corda sunt) du¬
rum fuit: at quia verbo Dei mol¬
lificatum non fuit, induratum re¬
mansit. Rebelles & inimici Deo
nascimur omnes, talesque mane¬
mus donec eradicetur inimicitia
per summum Agricolam, cuius
te ministram ô Mens exhibe. Se¬
men habes, agrum, & aquam, nil
amplius deficit quàm labor assi¬
duus, non interruptus: nunquam
cesses oportet ea reuoluere, qui
iam audiuisti, tum audies, alias
per intermissionem inimico tuo
locum